Description | Original letter 'Honoratisssime benefactores Referunt Historici, de Orpheo musico, et insigni Poeta ab Apolline Lyram acceperit, eaque tantum valuerit ut illius Cantu sylvas, saxumque moverit, et Arbores intentes post se traxerit, ferasque ferocissimas mitiores rediderit. imo, quod accepta Lyra ad inferos descenderit, et Plutonem et Proserpinam suo Carmine demulserit, et Eurydicen uxorem ab inferis, ad Superos erexerit.: Hoc symbolum esse statuunt Philosophi Antiquissimi, ut ostendant quod tanta et vis et virtus doctinae et politioris leteraturae ad mutandum Barborum Ingenium: qui sunt tanquan arbores, saxa, et bruta animantia: et eorum quasi matesphorisin efficiendam, eosque tanquan Tigres Cicurandos et post se trahendos. Deus vos delegit esse Patronus nostros, et cum onmi Sapientia, intimaque Commiseratione vos ornavit, ut nobis Pganis salutiferam opem feratis, qui vitam, progeniemque a Majoribus nostris ducebamus. Tam animo, quam Corporeque nudi fuimus, et ab omni humanitate alieni fuimus, in deserto huc et illuc variisque rroribus ducti fuimus. O terque, quaterque ornatissimi, amantissimique viri, quas quantasque, quam maximas, immenasasque gratias vobis tribuamus: eo quod omnium rerum Copiam nobis suppetitaveritis propter educationem nostram; et ad sustentiationem Corporum nostrorum: immensas, maximasque expensas effudistis. Et praecipue quas quantasque Gratias Deo Opt: Max. dabimus, qui sanctas Scripturas nobis revelavit, Dominumque Jesum Christum nobis demonstravit, qui est via veritatis et vitae. Praeter haec omnia, per viscera misericordiae divinae, aliqua spes relicta sit, ut instrumenta fiamus, ad declarandum, et propagandum evangelium Cognatis nostris Conterraneisque ut illi etiam Deum Cognoscant et Christum. Quamvis non posumus par pari redere vobis, reliquisque Benefactoribus nosdtris veruntamen speramus. nos non deruturos apud Deum supplicationibus importunis exorare pro illis piis misericordibus viris, qui supersunt in vetere Anglia, qui pro nobis tantam vim auri, argentique effuderunt ad Salutem animarum nostrarum procurandam: et pro vobis etiam, qui instrumenta, et quasi aquae ductus fuistis: omnia ista beneficentia nobis Conferendi
Vestrae Dignitati devotissimus: Caleb: Cheeshahteaumauk' |