RefNo | EC/1757/23 |
Previous numbers | Cert II, 156; A56995 |
Level | Item |
Title | Shuvaloff, Ivan Ivanovitch: certificate of election to the Royal Society |
Date | 16 March 1757/1758 |
Description | Both citations and lists of proposers on one certificate |
Citation | Cum Viro Perillustri Johanni De Schuvalloff Serenissimae Imperiatricis totius Russiae Camerario ordinario, Vniversitatis Moscuensis Curatori perpetuo, ordinumq: aquilae albae, Sti Alexandri et Stae Annae Equiti, pergratum foret, Si in Societatem Reg: Londin: membri loco cooptaretur; Nos infra Scripta societatis Ejusdem Reg: membra hic degentia, memoratum virum Perillustrem tum propter Egregias, quibus abunde praeditus est animi ingeniiq dotes, tum etiam propter insignem, quo artes ingenuas maximeq disciplinas ad Mathesin, rerumve naturalium cognitionem Spectantes, ut pote quae Societati Reg praeprimis curae sunt, prosequitur amore atque cultu, vobis quam impensissime commendare officii nostri esse putavimus; coq: certius confidimus, in viri Perillustris Electionem omnium vota extemplo esse conspiratura, quo magis amplissimae dignitates quibus in hoc Imperio ornatus et Vniversitatis Moscuensis Curator perpetuus constitutus est, ad qae vis rei litterariae juramenta mutuaq: Societatis Reg: membrorum inter se commercia promovenda et augenda conferre posse videntur Datum Sti Petersburg Die januarii 1757 |
We whose names are underwritten do from our own knowled[ge] of the Eminent Abilities & Zeal for the promotion of all usefu[ll] Learning of Monsieur de Schuwalloff, heartily concur i[n] the above recommendation of him for Election into th[e] Royal Society |
Proposers | Comes Rasoumowsky [R]ussiae minoris ad utramq Boristenis ripam ac legionum transcataractas Hettmannus Sacra Imperatoriae Majestatis totius Russiae Camerarius ordinarius. Academ Scientiarum [Pet]ropolitanae Praeses, militum praetorianorum tribunus, ordinumq: Sti Andreae, Sti Alexandri, [Aq]uilae albae, nec non Stae annae Eques, Societatum [Re]giarum Londinensis atq: Berolinensis membrum; Comes Czernichew Sermae Imperatricis totius Russiae Camerarius ordinarius Sumi Ducis militum Vicarius ordinis Sti Alexandri Eques Societat. Reg. Londin. membrum; Ger Frider Müller Historiographus Petropolita[nus] Academ. Scient. Secretarius et professor Historiarum. Societat. Reg. Londin. membrum |
Gustavus Brande[r]; Caspar Wetstein; Robert Dingley |
AccessStatus | Open |
Image | 
|
Fellows associated with this archive
Code | PersonName | Dates |
NA6314 | Shuvaloff; Ivan Ivanovitch (1727 - 1797) | 1727 - 1797 |