Citation | Dn J Ambrosium Beurer Pharmacopolam Norimbergensem, Academiae Imperialis naturiae Curiosorum, et Commercij laterarij Norim Sodalem, virum in chemicis et in universa re naturali peritum et indefessum, optime mihi notum esse, hoc scripto testor. Etsi multa inter Schedas commercii Norim anonymus per suo modestia inseruit, non desunt tamen monumenti ingenii et industriae Cl Viri. In philosophicis transactionibus n 468 de succino observatio, in volum v X Ephem Nat Cur analysis chemica picis Norvegicae et Thuringiacae exstant, plura adjuta sunt, neque desinit vir indefessus thesauros naturae colligere futurorumque Scriptorum materias paeparare, analyses vero utilissimarum rerum in materia medica propria S[...]magnisque sumtibus, ad exemplum praeceptoris sui Neumanni instituere Bernae Helvetiorum die 30 Januar 1754 |